Charter Document - 02400328
Charter Number: | 02400328 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1206 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Licet universos nobis subiectos in hiis que ad nos spectant ex episcopalis officii sollicitudine in iure suo fovere et protegere debeamus viros tamen religiosos qui artioris vite viam elegerunt in suis iustis postulationibus benignius audire eorum indempnitati prospicere et ipsorum iusta desideria effectu subsequente complere tenemur Eapropter omnibus notum esse volumus quod nos dilectorum filiorum monachorum de Binham religionem et honestatem attendentes ad eorum petitionem eis confirmavimus possessiones elemosinas et beneficia que iustis modis adquisita in episcopatu Norwicensi possident Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis ex dono Petri de Valon et Rogeri filii eius totum manerium de Binham in terris pratis mariscis et ecclesiam de Binham cum omnibus pertinentiis suis et nemora de Egesfeld et terram et homagia omnia et ecclesiam de Dersingham cum omnibus pertinentiis suis et medietatem ecclesie sancti Petri de Magna Walsingham et omnem terram eiusdem ville que est de illorum feodo et homagia et totam terram de Gunthorp et de Welles et homagia et mariscum ex dono Petri secundi de Valon ecclesiam de Bemeia et dimidiam Bemeiam cum totis pertinentiis suis ex dono Radulfi filii Thoraldi et Rogeri filii eius ecclesiam de Wodedallinge et ecclesiam de Parva Riburg cum omnibus pertinentiis earum et quadraginta acras in eadem villa de Riburg et molendinum totum de Wodedalling et totum tenementum Willelmi fratris Petri in eadem villa et tres acras in Britrikescroft et decimas molendinorum de Riburg ex dono Agnetis de Munpinson et Radulfi filii eius duas annuas marcas de molendino de Magna Riburg ex dono Bartholomeo de Crek et heredum suorum totam terram de Berneya que fuit de feodo suo ex dono Ade filii Alveredi quinque acras et turbariam et pasturam in communa in villa de Ingullesthorp ex dono Iohannis Extranei totam terram suam de Egesfeld que fuit de feodo suo ex dono Howardi de Wicton et Alexandri filii eius dua mesagia in Linna ex dono Radulfi de Candos tres acras terre in Hindringham ex dono Sparhauek et Bartholomei filii [eius] tertiam partem decime dominii sui de Wicton preterea duas partes omnimodas decimarum de Dersingham et de Ingulnesthorp de dominio Petri de Valon et duas partes decimarum eorum militum qui terras tenent de feodo predicti Petri in Northfolch videlicet de Riburg et de Parva Riburg Snaring Toftes Trestretun Saxlingham Walsingham Berneya Egesfeld Balbingl Sarneburn Apeltun Patesle Ripetun et de Bermer Hec autem omnia memoratis monachis rationabiliter collata sicut carte donatorum testantur que inpresenti possident vel que futuris temporibus annuente Domino iustis modis in episcopatu Norwicensi adquirere poterunt eis auctoritate episcopali confirmamus Et ne quis contra hanc confirmationis paginam temere venire vel eam ex malitia aliquatenus infringere presumat ipsam ut perpetue confirmationis firmitatis robur optineat sigilli nostri appositione communimus Testibus magistro Alexandro de sancto Albano magistro Ranulfo de Herpesle magistro Roberto de Tywe Alano de Gray Willelmo de sancta Cruce capellanis David de Ruddeby Germano et Alano clericis Dat per manum Roberti de Dunelm apud Thornediss v nonas Martii pontificatus nostri anno sexto