Charter Document - 02400327
Charter Number: | 02400327 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de consensu et voluntate abbatis et conventus sancti Albanis et prioris et conventus de Binham fecisse stangnum quoddam in territorio manerii nostri de Langham pro parte in communi pastura dictorum prioris et conventus de Binham Si vero stangnum illud forte fecerimus confringi aut casu aliquo confringatur nos restaurabimus eis dampnum multure molendinorum suorum quod per sacramentum legalium hominum nostrorum et suorum monstrare poterunt eis provenisse ex hoc quod aqua dicti stangni per nos fuerit retenta donec idem stangnum fuerit reparatum et adimpletum Concessimus autem eisdem priori et conventui quod habeant communem pasturam inter Langham et Binham sicut habere debent et solent pasturam illam ex confirmatione cartarum regis Henrici et bone memorie episcopi Herberti Hiis testibus Iohanne de Brancestr archidiacono Wigom magistro Willelmo de Lenn magistro Roberto de Glocestr magistro Rannulfo de Herpell Iohanne de Wynton Ricardo de Mida et multis aliis Dat Norwic per manum magistri Gaufridi de Derham xiii die Ianuarii pontificatus nostri anno tertio