Charter Document - 02400316

Charter Document - 02400316


Charter Number: 02400316
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1181 - 1183
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes permissione divina Norwicensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Cum ex episcopalis officii debito universis subiectis nostris paternam sollicitudinem exhibere debeamus ne in hiis que ad nos spectant iuris sui lesionem sustineant specialius tamen viros religionem et artioris vite regulam professos confovere atque propensius episcopali auctoritate protegere tenemur ut pacis et unitatis iocunditatem habentes omnipotenti Domino sub tranquillitate liberius famulentur Sunt autem apud Wimundham in ecclesia beate Marie viri honesti monachi Deo devoti sub regula beati Benedicti Domino servientes assidue quibus ex pia fidelium voluntate ecclesie redditus elemosine et plura collata sunt beneficia et ne in his que canonice et iustis modis acquisita possident perturbationem sentiant vel detrimentum ea iam dictis monachis in prefata ecclesia Deo servientibus et inperpetuum servituris confirmamus Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis ecclesiam de Wimundham cum omnibus pertinentiis suis universas videlicet decimationes de dominio Willelmi pincerne regis Henrici primi in bladis pratis parcis haraciis molendinis vivariis et omnibus aliis rebus unde decimationes provenire solent cum reliqua tota decimatione totius ville atque in eadem villa curiam propriam cum pomeriis alnetis vivariis ipsam curiam cingentibus et molendinum de curia et molendinum de Westuuade cum xxx acris de terra arabili et pastura eidem molendino adiacentibus et nemus de Biskelund et nemus parvum de Suduude vivarium de Tipford Wicham et essarta et homines quos habent in Suduude et totam terram quam habent in dominio in Northfeld Silefeld et in Eastfeld cum omnibus lancet tis suis et tenementis eorum et cum omnibus liberis hominibus suis et eorum tenementis tam de feodo comitis Warennie quam de alio et in Teldesbodesmethe terram ad unam vaccariam faciendam cum comunitate pasture in Bucheh decimam haracii sui et in nemoribus suis habere porcos suos sine pasnagio in Neilande et in Molesfen et in Brachene xl solidatas terre in Wrampligeham terras Grim Eilsi et Ribaldi in Coletune terram que fuit Ulf presbiteri cum suis pertinentiis atque ecclesiam eiusdem ville cum pertinentiis et in eadem villa terram Adelstani et terram Colemanni le King in Karletune et in Newenhage et Kineburle totam terram quam habent ex dono memorati pincerne in Karletun terram que fuit Torkilli presbiteri cum ecclesia in eadem terra fundata in Kerebroc tenementum quod Iohannes et Lucas filius eius de illis tenuerunt totum manerium de Apesburc excepta terra Ansgodi camerarii et ecclesiam et forum cum omnibus pertinentiis suis videlicet wrec tol et them et omnibus aliis libertatibus et consuetudinibus in Burneham duas carucatas terre et unum faldagium et unum molendinum et homines quos habent in eadem villa duas partes decimarum totius dominii predicti pincerne in eadem villa ecclesiam de Snethesham cum pertinentiis suis unam carucatam terre cum falda propria in eadem villa in Grimeston in Flicheham et Picheham duas partes omnium decimarum ipsius pincerne in Redeham unum mariscum in Elingeia terras et piscarias unde annuatim tria millenaria anguillarum percipiunt ex dono Willelmi comitis filii predicti pincerne ecclesiam de Beestorp cum pertinentiis suis et facultatem piscandi in vivariis eius sicut carta ipsius testatur capellam sancti Thome de Wimundham et pratum de Tipford cum turbaria de Oxeker et maius nemus de Suthwde ex dono Willelmi comitis filii predicti Willelmi et sex homines cum tenementis suis quinque in villa de Wimundham et unum in Kineburle et unum mariscum in Snethesham quod dicitur Lefressemers ecclesiam de Changham cum pertinentiis suis ex dono Ade filii Alveredi xv acras in Beestorp et totam terram quam habent ex dono Roberti de Bavent et antecessorum eius in eadem villa in Bukeham redditum sex denariorum ex dono Alexandri coci in Wimundham et in Hapesburc totam terram quam habent ex dono Rogeri filii Ansgoti in Wimundham tres acras de feodo Alexandri forestarii atque Godesacre ex dono Nigelli Rusteng in Picheham ex dono Rogeri de Verli mansiunculam unam cum quadam acra terre arabilis in Burneham terram quam habent ex dono Willelmi le Veltre ex dono Ricardi Curchun xxxiii acras in Stanfeld ex dono Willelmi Curchun xxxiii acras de terra arabili cum mansiuncula quadam et quicquid habent in Wimundham ex dono Ansketilli de Stanfeld ex dono Iohannis de Ouvedale Rogerum Palmarium cum toto tenemento suo et servitio ex dono Radulfi de Rosai redditum dimidie marce in Elingeham ex dono Radulfi Bainard terram quandam unde duos solidos percipiunt annuatim ex dono patris Mathei Peverel tenementum Iohannis Dod et totum eius servitium in Meltuna in eadem villa dimidiam acram ex dono G filii Walteri in Wiclewde ex dono Willelmi filii Odardi terram quandam unde annuatim viii denarios habent ex dono Eustachii de Rislei redditum duorum solidorum ex dono Odonis de Wiclewde terram unde annuatim iii solidos habent ex dono Hugonis filii Ulf dimidiam acram ex dono Ricardi de Duneham terram unde annuatim vi denarios habent terram de feodo Ansketilli unde vi denarios habent in Keteringeham terram quam habent ex dono Symonis militis ex dono Reginaldi de Monte Corbin ii acras et dimidiam in Wiclewde in Frithetone hominem quendam Willelmum nomine ex dono Roberti Fulcher ex dono Baldewini filii Eudonis terram quandam que iacet sub parco de Torp in Brachene mansionem quandam ex dono matris Mathei Peverel in villa de Wttune hominem unum Rogerum nomine ex dono Hodierne et Ricardum Noth cum toto servitio et tenemento suo ex dono Eudonis de Melles x acras in Bestorp Nos itaque redditus elemosinas beneficia que predicti monachi canonice et rationabiliter adquisita possident sicut carte donatorum testantur vel que iustis modis Domino largiente futuris temporibus acquirere poterunt eis confirmamus Ut hec nostra confirmatio perpetuam habeat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri auctoritate corroboramus districtius inhibentes ne quis temeritate vel malitia contra eam venire vel eam aliquatenus infringere presumat Dat anno ab incarnatione Domini mclxxxii Testibus Gaufrido capellano magistro Reignero magistro Roberto magistro Lamberto magistro Simone Thoma Britt Helia clerico