Charter Document - 02400315

Charter Document - 02400315


Charter Number: 02400315
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1178 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus Iohannes Dei gratia Northwicensis episcopus salutem in Domino Cum ea que semel finem acceperunt temeritate alicuius vel malitia iterato suscitari non debeant necesse est ut competentium iudicum testimonio sub perpetuo silentio conquiescant inde est quod omnibus notum esse volumus causam que vertebatur inter monachos de Wimundham et Danielem de Merlay clericum personam ecclesie de Flihham super duabus partibus minutarum decimarum omnimodarum et super decimis omnium novalium de feodo comitis Sussexie et molendinorum que sita sunt in eodem feodo in villa de Flihham hoc mode quievisse videlicet predicti monachi concesserunt predicto Danieli prescriptas decimas tam molendinorum quam novalium et omnium prenominatorum cum decima molendini quod dicitur Cochaine quod pertinet ad ecclesiam de Snethesham et cum omnibus aliis decimis que ad eos in villa de Flihham spectare noscuntur quoad vixerit tenendas ex inde iam dictis monachis nomine pensionis annue triginta solidos persolvendo salvo iure predictorum tam monachorum quam ecclesie de Flihham Et ut hec transactio nulla inposterum possit presumptione temerari eam presenti scripto et sigilli nostri auctoritate communimus Testibus magistro Taingrino archidiacono Thoma archidiacono Gaufrido capellano domini episcopi Roberto de Wastunesh magistro Reignero magistro Simone de Huntindune magistro Roberto de Holcham