Charter Document - 02400314

Charter Document - 02400314


Charter Number: 02400314
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1191 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universitati vestre notum esse volumus nos favore religionis et intuitu pietatis concessisse et confirmasse de petitione Radulfi de Cornhelle et Aeliz uxoris sue ut moniales de Wicke percipiant a persona ecclesie de Bildestona annuatim quinque marcas sine omni detentione post decessum Iohannis de Hastinges eiusdem ecclesie persone Ipse vero Iohannes in vita sua eis duas marcas singulis annis sine omni detentione persolvet et ecclesiam ipsam quodcumque gravamen acciderit de residuo acquietabit Hanc autem confirmationem fecimus monialibus de Wikes salvo iure et presentatione ipsius Radulfi de Corhelle et uxoris sue et heredum suorum inperpetuum Et ut hec nostra concessio et confirmatio perpetuam obtineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri testimonio corroboramus et communimus Huius confirmationis testes sunt Tomas Norwicensis ecclesie archidiaconus Tomas Brito magister Robertus de Wacstanesham Eustacius et Willelmus capellani