Charter Document - 02400303

Charter Document - 02400303


Charter Number: 02400303
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1198 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universis notum esse volumus quod cum de mandato domini pape ad dedicandum cimiterium ad opus fratrum hospitalis Ierusol apud Chippenham commorantium et peregrinorum iuxta privilegium ipsis sede apostolica indultum venissemus R abbas et monachi de Waleden ad quos ecclesia predicte ville spectat instantius a nobis exigerunt ut indempnitati eiusdem ecclesie prospiceremus Nos itaque accepta a memoratis fratribus sufficienti securitate quod occasione illius dedicationis iam dicta ecclesia nullum in iure suo sustineret detrimentum de assensu predictorum abbatis et monachorum et persone ipsius ecclesie cimiterium in loco supranominato iuxta mandati apostolici et privilegii ipsorum fratrum hospitalis tenorem invocata spiritus sancti gratia dedicavimus