Charter Document - 02400276
Charter Number: | 02400276 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1175 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Licet universis nobis subiectis in hiis que ad nos pertinent sua iura conservare et protege re debeamus propensius tamen et attentius iustas possessiones eorum qui artioris vite viam elegerunt ex officii nostri debito tueri et defendere tenemur ut iniuria temeritatis exclusa vacare divinis liberius possint obsequiis Eapropter omnibus notum esse volumus nos confirmasse dilectis filiis monachis Beccensibus apud sanctum Neotum Deo servientibus omnes possessiones et beneficia ecclesiastica que in episcopatu Norwicensi canonice sunt adepti Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis scilicet ecclesiam de Cratefeld ex concessione Willelmi de Abenin et Matildis matris eius ecclesiam de Obeston ex donatione Walteri filii Roberti ecclesias de Berton et de Well ex donatione comitis Rogeri de Clara et tenementum Herlewini presbiteri de Berton ex donatione eiusdem comitis Rogeri salvis in predictis ecclesiis vicariis debitis et salvo iure sancte Norwicensis ecclesie per omnia Hec itaque [] que in episcopatu Norwicensi canonice sunt adepti vel annuente Domino iustis modis potuerunt adipisci ipsis firma constare et confirmata fore volumus Et ut hec nostra confirmatio perpetuam optineat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboravimus Test[ibus]