Charter Document - 02400272
Charter Number: | 02400272 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1188 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universis notum esse volumus quod cum controversia verteretur inter venerabilem virum R abbatem et conventum de Rameseia et nobilem virum Iohannem Extraneum super advocatione ecclesie de Hulmo nos ex officii nostri debito pacem inter illos reformare volentes pietatis intuitu ipso Iohanni eiusdem ecclesie patrono assensum prebente concessimus ut iamdictus abbas et conventus unam marcam argenti inperpetuum de eadem annuatim percipiant ecclesia quam clericus quicunque fuerit in ipsa ecclesia ad presentationem prefati Iohannis vel heredum suorum ab episcopo persona institutus eidem abbati et conventui annuatim de predicta persolvet ecclesia Ipse autem abbas et conventus nihil amplius in ipsa sibi poterunt ecclesia vendicare Memoratus vero Iohannes et heredes sui ad ecclesiam illam cum ipsam vacare contigerit episcopo clericum presentabunt Et ut hec nostra concessio perpetuam habeat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione confirmamus Testibus Godefrido de Luci Radulpho Hereford et Radulpho Colecestr et Willelmo Toteness archidiaconis Gaufrido capellano magistro Lamberto magistro Waltero de Calna