Charter Document - 02400270

Charter Document - 02400270


Charter Number: 02400270
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1175 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Uniuersis Cristi fidelibus Iohannes dei gracia Norwicensis ecclesie minister humilis salutem in domino Omnibus notum esse uolumus quod ueniens ad nos Agnes de Mon[tch]anisii assensu Radulfi filii sui et Adelice filie sue concessit et dedit ecclesie sancte Marie [de Oseneia] et dilectis fratribus nostris canonicis ibidem deo seruientibus aduocationem ecclesie de Hocham [cum omnibus pertine]nciis et quia ea que coram nobis [] hanc donationem in presentia nostra eis factam [esse] presenti Scripto et sigilli nostri appositione testamur Test[es] Tengrimus archidiaconus magister Nicholaus Thomas clericus de Middelt[one] magister Rem magister Robertus magister Lam[bertus] magister Sim[on] Gaufridus capellanus