Charter Document - 02400268

Charter Document - 02400268


Charter Number: 02400268
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1197 - 1198
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes dei gratia Norwycensis episcopus salutem in domino Ad universorum volumus notitiam pervenire quod cum contentio inter nos et conventum nostrum Norwycensem de advocatione ecclesie de Martham et donatione aliarum ecclesiarum ad monachos pertinentium verteretur tandem inter nos tam super eadem ecclesia quam super aliis ecclesiis ad ecclesiam Norwycensem pertinentibus in hunc modum convenit videlicet quod nos dabimus omnes predictas ecclesias per consilium et consensum et ad petitionem prioris et conventus et nullam illarum aliter hiis tanto modo exceptis que sunt de propriis maneriis nostris de quibus tantum salve erunt eisdem monachis pensiones quas percipere consueverunt et omnes ecclesie cum pertinentiis omnibus que eorum propriis usibus profuture concesse sunt Hec autem gesta sunt in presentia venerabilis patris nostri Hubertus Cantuariensis archiepiscopi assidente Ricardus Londoniensi episcopo Godfridus Wyntoniensi episcopo Hugh Lincolniensi episcopo testibus Godfridus archidiacono et Godfridus de Bocland magistro Symone de Siwelle magistro Willelmo de Sumercot Adam de Wausingham Thoma Britone