Charter Document - 02400257

Charter Document - 02400257


Charter Number: 02400257
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Omnibus notum esse volumus nos concessisse et presenti scripto confirmasse dilectis fratribus nostris monachis de Longavill ecclesias de Wichingeh videlicet sancte Marie et sancte Fidis cum integritate omnium ad illas pertinentium et decimam de dominio et ecclesiam de Weston cum omnibus pertinentiis suis et decimam de dominio et capellam sancte Trinitatis de Norwico et ecclesiam de Stokebi cum suis pertinentiis et decimam de dominio et ecclesiam de Stratton cum omnibus ad eam pertinentibus terram quoque de Reppes que reddit x milia allecium Hec itaque omnia eis concedimus et confirmamus sicut Willelmus bone memorie predecessor noster Norwicensis episcopus illis concessit et carta sua confirmavit Et ut hec concessio nostra perpetuam firmitatem habeat eam sigilli nostri auctoritate communimus Test[es] Willelmus archidiaconus Tengrim archidiaconus magister Nicholaus magister Reinerus magister Robertus Thomas de Middelt magister Lambertus magister Simon Adam de Weston magister Alexander Radulfus frater Reineri de Weston