Charter Document - 02400254

Charter Document - 02400254


Charter Number: 02400254
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universis notum esse volumus nos concessisse monachis de Pinu ecclesiam de Saham iuxta mariscum de Ely cum pertinentiis suis petitione et donatione domini Ricardi regis Anglorum salva in omnibus dignitate Norwicensis ecclesie Vicarius autem perpetuus qui ad ipsorum presentationem per episcopum Norwicensem in perpetuum in eadem ecclesia instituetur redditum decem marcarum in eadem habebit ecclesia scilicet in assiso redditu libere terre eiusdem ecclesie et minutis decimis et omnibus obventionibus altaris et omnino de decimis et obventionibus de Bergeie et Heneie Residua vero bona memorate ecclesie predicti monachi in proprios usus percipient Vicarius etiam manebit cum familia sua in domibus ecclesie et episcopalia iura et officialium suorum persolvet Et ut hec nostra concessio perpetuam habeat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri appositione corroboramus Testibus Thoma et Reinero archidiaconis magistro Roberto de Waxton magistro Roberto de Nuers