Charter Document - 02400246
Charter Number: | 02400246 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1192 - 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Hec est conventio facta in presentia nostra inter magistrum Alanum priorem et fratres hospitalis Iherosol et Walkelinum priorem et monachos de Eya et Dionisium decanum et clericos de Donewic videlicet quod iidem prior et monachi et clerici concesserunt predictis A priori et fratribus hospitalis ut in villa de Donewico habeant capellam et ibidem divina celebrari faciant sibi et fratribus suis et familie sue qui sunt de mensa sua similiter ut habeant ibi cymiterium ad sepulturam suam et suorum omni vexatione et contradictione cessante iuxta privilegia sibi a sede apostolica indulta Prefati autem A prior et fratres hospitalis firmiter promiserunt quod neque per se neque per alios quocumque modo procurabunt ut ecclesie de Donewic sive in oblationibus sive in decimis sive in aliquo iure parrochiali dampnum aliquid incurrant vel detrimentum Et ut hec conventio inperpetuum firma et stabilis permaneat eam presentis scripti et sigilli nostri patrocinio corroboravimus Testibus venerabilibus viris R abbate de Leestun et W priore de Buttele Gaufrido archidiacono Eustachio capellano magistro Lamberto Roberto de Chipeham