Charter Document - 02400221

Charter Document - 02400221


Charter Number: 02400221
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1187 - 1193
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit omnibus ad quos presens scriptum pervenerit quod cum Petrus prior et canonici ecclesie sancti Leonardi de Briset peterent a Briano filio Radulfi patrono predicte ecclesie decimam cu[] et decimas de subbosco bosci eiusdem Briani in Briset que decime licet forte [concesse] fuerint nunquam tamen percepte neque consuetudo regni est ut tales decime de[beantur controversia] ista coram domino Iohanne Norwicensi episcopo sopita est hoc modo scilicet memor[ati canonici remi]serunt predictam petitionem suam prenominato Briano et heredibus suis in p[erpetuum Ipse autem] intuitu pietatis et pacis concessit prescripte ecclesie et canonicis ibidem Deo [servientibus v] acras terre arabilis in campo qui dicitur Goshauekesfeld iuxta aliam terram [quam idem canonici tenent] in eodem campo in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni se[culari exactione] Testibus Reinero archidiacono de Sudbir Martino priore Tef Wymaro d[ecano magistro] Roberto de Waxton magistro Simone de Scal magistro Rogero medico magistro [] Thoma Brit magistro Waltero de Calna