Charter Document - 02400220
Charter Number: | 02400220 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1178 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis salutem in vero salutari Ad omnium notitiam volumus pervenire quod controversia que vertebatur inter M priorem et conventum monachorum de Thedford et P priorem et conventum canonicorum de Brysset super duabus portionibus decimarum provenientium de terra quam Willelmus de Burnevill eisdem canonicis cum filio suo R in perpetuam contulit elemosinam et de nutrimentis animalium eorundem canonicorum sub nostra presentia hoc denique concordie fine quievit Memoratus siquidem conventus canonicorum predictas decimas in perpetuum possidebit solvendo inde annuatim duas libras piperis predictis monachis in festo sancti Edmundi Tertia vero portio earundem decimarum de quibus nulla inter eos fuit controversia penes eosdem canonicos sine omni questione remanebit Paris etiam et Robertus persone ecclesie de Ringesal qui nomine predictorum monachorum super eisdem decimis questionem moverant petitioni sue in perpetuum renuntiarunt Ut autem hec concordia perpetuam habeat firmitatem presentis eam scripti attestatione et sigilli nostri appositione roboravimus T[estibus] Thoma archidiacono Galfrido capellano magistro Reinero magistro Roberto de Wastonesam magistro Lamberto magistro Waltero de Caln magistro Ricardo de Sotesham