Charter Document - 02400211

Charter Document - 02400211


Charter Number: 02400211
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1188
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Ea que usibus virorum relligiosorum collata sunt necesse est ut eis possint perpetua pace constare Proinde notum omnibus esse volumus quod nobilis vir Baldwinus de Toeni et domina Alda mater sua Deo et sancte Marie et Ade priori et canonicis de alneto in Burcholt ibidem Deo et sancte Marie famulantibus et in perpetuum servituris eundem locum de alneto in Burch sicut certis limitibus distinctum est et in scriptis redactum liberum et quietum ab omni servitio dominatione et exactione sicut liberam et puram elemosinam coram nobis et in manu nostra pietatis et religionis intuitu concesserunt et dederunt obtentu et perquisitione Wimari capellani eiusdem loci fundatoris qui eidem loco assignavit et canonicis ibidem in perpetuum Deo servientibus terram suam de Dodenes quam adquisierat a Willelmo et Mauricio filiis Hervei eiusdem terre patronis et ecclesiam de Terston concessione advocatorum Roberti de Bosco et Hervei clerici et Ricardi parcarii et Rogeri et Bartholomei filii sui de Everols Et quia predictum locum esse constat infra terminos parochie ecclesie de Burch que ecclesia ad venerabilem virum abbatem et conventum de Bello pertinet ut omnis occasio turbationis auferatur et ut indempnitas eiusdem ecclesie quantum in ipsis canonicis est in omnibus et per omnia conservetur in posterum idem canonici pro se et successoribus suis in perpetuum tactis sacrosanctis evangeliis iuraverunt et fide in manu nostra corporaliter prestita firmaverunt quod neque per se neque per aliquem iura ecclesie de Burch occupabunt diminuent vel subtrahent sive in parochianis sive in sepulturis sive in decimis sive in oblationibus sive in obventionibus vel alio aliquo eisdem canonicis data licentia proprios in suo cimiterio sepelire canonicos et fratres eorum sibi redditos et alios cuiuscumque parochie sint qui in eorum cimiterio cum assensu persone sue et indempnitate ecclesie sibi sepulturam elegerint Si vero ab eisdem canonicis contra ecclesiam de Burch in aliquo fuerit excessum querela illa communi consilio ecclesie de Bello et ecclesie de alneto et persone de Burch amicabiliter terminabitur Si quidem per eorum consilium sopire non poterit arbitrio et iudicio domini Norwicensis episcopi absque diffugio apellationis ad maiorem iudicem finem accipiet Hoc autem est factum coram nobis anno ab incarnatione Domini mclxxxviii vii kalendas Octobris in dedicatione cimiterii et fundatione loci de alneto in Burch presentibus Alano priore sancte Trinitatis de Gipeswic et Iobanne canonico suo et Willelmo de Brisete et Iordano canonicis sancti Petri de Gip et Willelmo monacho de Bello Galfrido capellano episcopi et officiali archidiaconatus de Gip et magistro Roberto de Wacstun magistro Rogero magistro Lamberto Roberto de Gipeswic Willelmo de Redebal Hugone de Ilketesh Roberto notario decanis et Alano de Bellafago et multis aliis clericis et laicis et multitudine alia virorum et mulierum