Charter Document - 02400189
| Charter Number: | 02400189 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1175 - 1182 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Omnibus notum esse volumus quod cum coram nobis inter magistrum Lamberto et Willelmum presbiterum super ecclesiis de Weasenhamtorp et de Lechesham controversia verteretur tandem inter eos sic convenit assensu Mainonis prioris et conventus monachorum de Acra ad quos eedem spectant ecclesie scilicet idem Willelmum presbiter tota vita sua iam dictas tenebit ecclesias sicut perpetuus vicarius reddendo annuatim memoratis monachis xx solidos ita quod magister Lamberto per manum ipsorum monachorum annuatim de eisdem ecclesiis i marcam argenti percipiet quamdiu prefatus Willelmus vixerit salvo iure prenominati Lamberto in iam dictis ecclesiis post decessum prescripti vicarii Hanc itaque transactionem coram nobis factam confirmavimus T[estibus] Gaufrido capellano magistro Reinerio magistro Roberto de Waxtonesham Simone de Leton magistro Simone de Huntedun
