Charter Document - 02400185
Charter Number: | 02400185 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1181 - 1189 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus I Dei gratia Norwicensis episcopus et T archidiaconus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod controversia mota a priore et canonicis de Remham et monialibus de Wigehale versus priorem et monachos de Acra super capella et heremitorio de Wigehale cuius cognitio nobis a domino papa commissa fuit transactione interveniente hoc modo sopita est Predicti canonici universo iuri suo quod in prescripta capella et heremitorio sibi vendicabant renuntiantes rescriptum domini pape in manus nostras resignaverunt Moniales vero in sepedicto heremitorio de Wigehale Deo servientes et omnes eis succedentes perpetuo habebunt decimas de fructibus ex cultura propria infra sua septa provenientibus et de universo peculio suo Habebunt etiam licentiam celebrandi divina per capellanos suos solvendo annuatim pro decimis et iam dicta capella predictis monachis de Acra vi denarios et pro predio quod a predictis monachis prenotato heremitorio in perpetuam elemosinam concessum est in quo etiam capella monialium constructa est solvendo singulis annis vi denarios Adiectum est quod cum moniales et earum servientes in fata concesserunt ipsarum monialium corpora apud Acram servientium vero apud ecclesiam sancte Marie Magdalene sepelientur Ut autem hec transactio perpetuam optineat firmitatem eam presentium auctoritate confirmamus et sigillis nostris communimus