Charter Document - 02400184
Charter Number: | 02400184 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1180 - 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Christi fidelibus Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Sacra scriptura testante cognovimus quod in elemosinarum largitione ab ipso fonte misericordie fidelibus peccatorum sunt indulta remedia quorum devotio spe venie consequende pietatis usibus plura consuevit conferre beneficia ut cum singuli delinquerint eosdem pro peccatis intercessores propensius habeant quibus studiosius caritatis intuitu bona contulerint Sunt autem apud Acram in monasterio beati Dei genetricis Marie Deo devoti monachi viri siquidem vite et conversationis honeste timentes Deum et recedentes a malo quibus ex principum largitione nobilium donatione et ceterorum fidelium devotione redditus possessiones et plura collata sunt beneficia Cum itaque subiectis nostris ad protectionem in iustitia debitor existamus ne in hiis que ad nos spectant iuris sui lesionem sustineant specialius tamen eos confovere tenemur quos sub artioris vite et religionis regula constitutos esse noverimus Proinde omnibus notum esse volumus nos auctoritate episcopali predictis monachis quoscumque redditus quascumque possessiones quecumque beneficia in episcopatu Norwicensi in presentiarum iuste possident vel futuris temporibus Deo propitio iustis modis poterunt adipisci presenti scripto confirmasse Hec autem propriis vocabulis duximus exprimenda videlicet ecclesiam de Estacra cum pertinentiis suis ecclesiam de Melewde cum pertinentiis suis ecclesiam de Trunchet cum pertinentiis suis ecclesiam de Wikemere cum pertinentiis suis ecclesiam de Witton cum pertinentiis suis ecclesiam de Kemeston cum pertinentiis duas ecclesias de Weseham cum pertinentiis et decima de dominio ecclesiam de Estlechesham cum pertinentiis et decima de dominio ecclesiam sancti Andree de Dunham cum pertinentiis ecclesiam de Cangham cum pertinentiis ecclesiam de Westbarsham cum pertinentiis ecclesiam de Depedene ecclesiam de Trikeston cum pertinentiis ecclesiam de Estbarsham cum pertinentiis ecclesiam de Fulmodeston cum pertinentiis ecclesiam de Tatersete cum pertinentiis ecclesiam omnium sanctorum cum pertinentiis de Tatersete ecclesiam de Suthcrec cum pertinentiis capellam de Asphale duas ecclesias de Raverhill cum pertinentiis insulam sancte Marie de Mendham cum pertinentiis que appellatur Rirst ubi monachi habitant ecclesiam de Reilesdon cum pertinentiis ecclesiam de Westbrigge cum pertinentiis ecclesiam de Scieng cum pertinentiis ecclesiam sancte Marie de Dunham cum pertinentiis totam villam de Baggethorp cum pertinentiis ecclesiam de Neuton cum pertinentiis ecclesias de duabus Lecheham cum pertinentiis ecclesiam de Wichingeset ecclesiam de Otringehide cum pertinentiis ecclesiam sancte Marie de Wigehale cum pertinentiis monasterium sancti Andree de Bromholm ecclesiam de Baketon cum pertinentiis suis in Widresfeld duas partes decimarum de dominio et de pomerio in Grimeston duas partes decimarum de toto dominio comitis in Depedene duas partes decimarum de dominio et de pomerio in Waterdene ii partes decimarum de dominio in Rowton et in Rochelund et in Nordwalo duas partes decimarum de dominio in Cangh ii partes decimarum de dominio Augustini in Fincham duas partes decimarum de dominio Nigelli et Willelmi de Spinevill in Fransham ii partes decime de dominio Gilleberti in Kerdeston ii partes decime de dominio Godifridi de Bellomonte in Gaiton et Rillinget et Flicheh ii partes omnium decimarum de feodo comitis de dominio in Gatele totam decimam de sartis nemorum Willelmi de Lesewis et decimam de terra que vocatur Toliesnap in Claia et in Rolcham ii partes decimarum de dominio Ruberti de Monte Canisio in omnibus rebus in Nordbarsham ii partes decimarum de dominiis Willelmi Branch et Willelmi militis et Reginaldi in Westwin ii partes decimarum de dominio Ricardi filii Simonis in Ersham totam decimam de dominio Willelmi de Frein in Billingeford decimas molendinorum Willelmi Tresgot scilicet x solidos in Stanham ii partes decimarum de dominio Gaufridi filii Herlewini in Thirleshale ii partes decimarum de dominio Roberti de Verli et Willelmi Capr in Greinest ii partes decime de dominio in Withingesete ii partes decime de dominio in Wechesham ii partes decime de dominio Gerardi in Scerning ii partes decime de dominio Gilleberti de Fransh decimas de sartis de Raringeshag in Taverham ii partes decime de dominio Baldrici in Tumston et in Toftis ii partes decime de dominiis eorundem monachorum in Scipedh et in Rokelund ii partes decime de dominio Iohannis de Katteston Ut hec itaque nostra confirmatio perpetuam habeat firmitatem eam scripto presenti et sigilli nostri appositione communimus inhibentes firmiter ne quis sive ex malitia sive ex temeritate contra eam venire presumat vel illam infringere aliquatenus attemptet Dat anno ab incarnatione Domini mclxxxi Testibus Teingrino archidiacono Thoma archidiacono Gaufrido capellano magistro Reinero magistro Lamberto Thoma Britt magistro Simone Radulfo de Ford Helia clerico magistro Ricardo magistro Roberto