Charter Document - 02400182

Charter Document - 02400182


Charter Number: 02400182
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1180 - 1182
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Christi fidelibus Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Quoniam ad officium nostrum spectare dinoscitur ut ea que a nobis vel a predecessoribus nostris iuste et canonice acta sunt auctoritate episcopali corroboremus ne inposterum aliqua temeritate vel perversitate possint infirmari omnibus notum esse volumus nos confirmasse sancte matri nostre Cantuariensi ecclesie et monachis ibidem Deo servientibus et inperpetuum servituris ecclesiam de Thoftes et ecclesiam de Depham cum integritate omnium ad illam pertinentium sicut Willelmus bone memorie predecessor noster illas eis concessit et cartis suis confirmavit salvo iure et consuetudinibus Norwicensis ecclesie Et ut hec nostra confirmatio perpetuam habeat firmitatem eam presenti scripto et sigilli nostri apposltlone commurnmus Dat anno ab mcarnatlone Domini mclxxxi Testibus Gaufrido capellano magistro Lamberto magistro Simone Helya clerico