Charter Document - 02400169

Charter Document - 02400169


Charter Number: 02400169
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1199
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Universis notum esse volumus nos canonice confirmasse Hugoni clerico de Haveringelande medietatem ecclesie de Wodedallinge inperpetuum tenendam cum omnibus ad ipsam pertinentibus sicut magister Warinus eiusdem medietatis persona de assensu Radulfi Gubiun prioris et conventus monachorum de Binham ad quos advocatio illius medietatis spectat ei eandem medietatem rationabiliter tenendam concessit solvendo inde annuatim persone predicte medietatis quinque marcas nomine pensionis sicut in carta memorati W continetur Hanc autem confirmationem nostram ut stabilis et illibata permaneat presenti scripto et sigillo nostro communimus