Charter Document - 02400168

Charter Document - 02400168


Charter Number: 02400168
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1182 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus Iohannes Dei gratia Norwycensis episcopus salutem in Domino Omnibus notum esse volumus quod in presentia nostra ita convenit inter R priorem et conventum de Binham et Ricardum personam ecclesie de Egesfeld presente et assensum prebente Willelmo de Egesfeld eiusdem ecclesie patrono scilicet quod idem prior et monachi habebunt capellam in Egesfeld ad audiendum ibidem cum illuc venerint divinum officium ita quod prefata ecclesia de Egesfeld occasione huius capelle neque in decimis neque in obventionibus neque in aliquo iuris sui lesionem sustinebit Prior autem et monachi concesserunt ut ecclesia de Egesfeld habet integre decimas de tribus acris terre quas dederunt Ailwardo in escambio pro terra in qua predicta capella sita est Testibus Gaufrido capellano magistro Reinero Thoma Britone magistro Lamberto magistro Waltero Roberto de Cipeham Bartholomeo de Walsingham Gaufrido constabulario Roberto [de] Staunford Gilberto de Lindes