Charter Document - 02400167

Charter Document - 02400167


Charter Number: 02400167
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1182 - 1184
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Universis Christi fidelibus Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Licet universos nobis subiectos in hiis que ad nos spectant ex episcopalis officii sollicitudine in iure suo fovere et protegere debeamus viros tamen religiosos qui artioris vite viam elegerunt in suis iustis postulationibus benignius audire propensius eorum indempnitati prospicere et ipsorum iusta desideria effectu subsequente complere tenemur Eapropter omnibus notum esse volumus quod nos dilectorum filiorum monachorum de Binham religionem et honestatem attendentes ad eorum petitionem eis confirmavimus possessiones elemosinas et beneficia que iustis modis adquisita in episcopatu Norwicensi possident Hec autem propriis duximus exprimenda vocabulis ex dono Petri de Valon et Rogeri filii eius totum manerium de Binham in terris pratis mariscis et ecclesiam de Binham cum omnibus pertinentiis suis et nemora de Egesfeld et terram et homagia omnia et ecclesiam de Dersingham cum omnibus pertinentiis suis et medietatem ecclesie sancti Petri de Magna Walsingham et omnem terram eiusdem ville que est de illorum feodo et homagia et totam terram de Gunthorp et de Welles et homagia et mariscum ex dono Petri secundi de Valon ecclesiam de Berneya et dimidiam Berneyam cum totis pertinentiis suis ex dono Roberti de Valon ecclesiam de Baketono cum omnibus pertinentiis suis ex dono Radulfi filii Thoroldi et Rogeri filii eius ecclesiam de Woddalling et ecclesiam de Parva Riburg cum omnibus pertinentiis earum et xl acras in eadem villa de Riburg et molendinum totum de Wodedalling et totum tenementum Willelmi fratris Petri in eadem villa et tres acras in Britrikescroft et decimas molendinorum de Riburg ex dono Agnetis de Mounpinson et Radulfi filii eius duas annuas marcas de molendino de Magna Riburg ex dono Bartholomei de Crek et heredum suorum totam terram suam de Berneya que fuit de feodo suo ex dono Ade filii Alveredi v acras et turbariam et pasturam in commune in villa de Ingulnesthorp ex dono Iohannis Extranei totam terram suam de Egesfeld que fuit de feodo suo ex dono Howardi de Wictona et Alexandri filii eius duo mesuagia in Linna ex dono Radulfi de Candos tres acras terre in Hindringham ex dono Sparhauec et Bartholomei filii [eius] tertiam partem decime dominii sui de Wicton preterea duas partes omnimodarum decimarum de Dersingham et Ingulnesthorp de dominio Petri de Valon et duas partes decimarum eorum militum qui terras tenent de feodo predicti Petri in Northfolch videlicet de Riburg et de Parva Riburg Snaring et Toftes Testreton Woddalling Saxlingham Walsingham Berneya Egesfeld Babbingl Sarneburn Apelton Patesle Ripeton et de Beremer Hec autem omnia memoratis monachis rationabiliter collata sicut carte donatorum testantur que in presenti possident vel que futuris temporibus annuente Domino iustis modis in episcopatu Norwicensi adquirere poterunt eis auctoritate episcopali confirmamus Et ne quis contra hanc confirmationis paginam temere venire vel eam ex malitia aliquatenus infringere presumat ipsam ut perpetue firmitatis robur optineat sigilli nostri appositione communimus Dat anno ab incarnatione Domini mclxxxiii Testibus Gaufrido capellano magistro Reynerol magistro Iordano magistro Iohele magistro Lamberto magistro Waltero de Calna magistro Symone de Huntingdon Roberto de Chipehham clerico Ricardo de Salle Petro de Dallinge Petro de Schameton Augustino clerico