Charter Document - 02400166

Charter Document - 02400166


Charter Number: 02400166
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Institution
Date: 1190 - 1200
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Iohannes Dei gratia Norwicensis episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra Thomam de Sanford clericum personatum quem habuit in ecclesia de Magna Trillawia in manus nostras spontanea voluntate resignasse et universo iuri quod in eadem habuerat ecclesia absolute renuntiasse Nos quoque ipsam postmodo ecclesiam tanquam liberam et vacantem ad presentationem abbatis et conventus sancti Martini de Bello Roberto de Sumeneio clerico cum omnibus ad eandem pertinentibus concessisse ipsumque in ea debita cum sollempnitate personam constituisse Quod quia indubium aut in irritum venire nolumus presentis scripti testimonio et sigilli nostri appositione confirmare curavimus Hiis testibus Galfrido et Rogero archidiaconis Thoma Britone magistro Roberto de Wextunesham Eustachio capellano magistro Waltero de Calna Ricardo Foliot magistro Antonio Willelmo de Calna et multis aliis