Charter Document - 02400153

Charter Document - 02400153


Charter Number: 02400153
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1155 - 1163
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Qui filius pacis est et veritatis in periculum pacis veritatem tacere non debet Inde est quod universitati vestre innotescere dignum duximus quod controversia que inter Wulwardum de Timesworda et Rainaldum de Akelai vertebatur super ecclesia sancti Michaelis apud Norwicum terminata est coram nobis in hunc modum Rainaldus predictam sancti Michaelis ecclesiam de iure Wulwardi in iure esse confessus est et de iure antecessorum suorum ad eum pertinere iuxta consuetudinem Norwicensis civitatis adiciens quod eandem nomine eiusdem Wulwardi ut vicarius eius tenuerat et tenebat et ei unum millenarium allecium recognitionis nomine annuatim de bonis eiusdem ecclesie rependebat Adiecit etiam fidis interpositione in manu nostra facta de fidelitate ei et successoribus eius eis servanda cavere et predictum canonem eis rependendo et questionem nullam eis de dominio predicte ecclesie movendo Wulwardus autem predicto Rainaldo predicte ecclesie concessit perpetuam vicariam fidis interpositione in manu nostra similiter affirmans se illum inde non amoturum dum in predicta fidelitate maneret Cuius compositionis testes sunt Philippus et Rogerus archidiaconi Iohannes monachus magister Nycholaus Rodbertus Walterus et Gaufridus