Charter Document - 02400148
Charter Number: | 02400148 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1146 - 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis dictus episcopus salutem et dilectionem Pium est et pastoralis auctoritatis officio dignissimum viros religiosos tam in adquirendis que fidelium vota eis conferunt promovere quam in adquisitis iuste et diligenter defendere et ea autentico scripto roborare ne valeant in posterum rerum facili mobilitate convelli inde est quod universitati vestre notum esse volumus nos concessisse et dedisse canonice priori et monachis apud sanctum Neotum Deo famulantibus ad titulum sancte Marie de Becco ecclesias de Obestona et de Cratefeld et de Cathegrave cum omnibus pertinentiis suis in terris liberis et decimationibus et omnimodis obventionibus petitione et presentatione dilecti filii nostri Walteri filii Roberti salva in omnibus Norwicensis ecclesie canonica obedientia et reverentia Et ut hec donatio firma et inconvulsa permaneat sigilli nostri attestatione corroboramus Hiis testibus Rogero archidiacono Iohanne et Gileberto et Iohanne et Rogero monachis Emaldo Lupell magistro Nicholao magistro Roberto de [G]unton magistro Alano Radulfo capellano Rogero clerico episcopi