Charter Document - 02400147

Charter Document - 02400147


Charter Number: 02400147
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis dictus episcopus salutem et dilectionem Pium est et pastoralis autoritatis officio dignissimum viros religiosos tam in adquirendis que fidelium vota eis conferunt promovere quam in adquisitis iuste et dilingenter defendere secundum que clarum posteritati facientes que gesta sunt universitati vestre notum esse volumus nos concessisse et dedisse canonice priori et monachis apud sanctum Neotum Deo famulantibus ad titulum sancte Marie de Becco ecclesias de Hubestona et de Cratefeld cum omnibus ad eas pertinentibus in terris liberis et decimationibus et omnimodis obventionibus petitione et presentatione dilecti filii nostri Walteri filii Roberti et Matildis sororis sue salva in omnibus Norwicensis ecclesie ca[no]nica obedientia et reverentia Testibus