Charter Document - 02400140
Charter Number: | 02400140 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1164 - 1172 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus Christi fidelibus quod ego Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus ratam habeo et confirmo Roberto pincerne meo illam concessionem et donationem quam Iohannes prior et conventus Norwicensis ei concessit et dedit videlicet sex acras terre in Dedeholm quas Nigellus de ecclesia Norwicensi tenuerat et spontaneus eis reddidit tenendas ei et heredibus eius libere et hereditarie reddendo annuatim ecclesie Norwicensi pro omni consuetudine xviii denarios Hanc quoque concessionem meam presenti scripto confirmo et sigillo meo corroboro Testibus Willelmo archidiacono Gaufrido dapifero magistro Stangrimo Nicholao Rogero clerico Radulfo filio Saffridi Ricardo de Ramesle Godefrido Willelmo Catt Ioscelino fratre archidiaconi Roberto de Walton Fulcherio Passavant Henrico filio Philippi et multis aliis