Charter Document - 02400136
Charter Number: | 02400136 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1159 - 1166 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Willelmus dei gratia Norwicensis episcopus salutem Innotescat omnibus quod petitione et presentatione Willelmi comitis Gloecestrie concessimus et dedimus monialibus de Etona que sunt de ordine Fontis Everardi ecclesiam sancti Gregorii de Subiria cum capella sancti Petri et omnibus aliis ad eam pertinentibus in liberis terris et decimis et quibuslibet aliis pertinentiis et eas inde investivimus Quare volumus et precipimus ut ipse habeant et teneant eam cum omnibus pertinentiis eius libere et quiete et honorifice salvo iure et iustitia Norwicensis ecclesie Hiis testibus Hylario Cicestrensi et Roberto Lincolniensi episcopis Laurentio de Westmon Roberto de sancto Albano Gregorio de Malmesberia abbatibus Roberto comite Legr comite Patricio Goscelino de Bailol Roberto de Dunstanvil Hugone de Gundevill Alano de Novill Galfrido abbate