Charter Document - 02400131
Charter Number: | 02400131 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1161 - 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte ecclesie fidelibus Willelmus Norwicensis dictus episcopus salutem Ut etiam ad posteros eorum que a nobis canonice statuta sunt perveniret notitia litterarum testimonio ea decernimus commendare Innotescat itaque et futurorum et presentium universitati quod concessimus et dedimus canonice Rannulfo clerico ecclesiam de Scroutebi cum omnibus eius pertinentiis decimis liberis terris et quibuslibet obventionibus unanimi consensu et communi petitione et representatione Rannulfi prioris et totius conventus ecclesie Norwicensis Et ut donatio nostra inviolabili firmitate subsistat presentis scripti patrocinio et nostre attestationis auctoritate cum impressione sigilli nostri eam confirmamus Testibus Willelmo archidiacono Iohanne Gilleberto monachis Hernaldo Lupello magistro Nicholao Staingrino Waltero Roberto Radulfo capellanis Petro constabulario