Charter Document - 02400126
Charter Number: | 02400126 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1146 - 1147 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit tam presenti etati quam future posteritati quod ego Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus dono et in perpetuum possidenda concedo ecclesie sancte Trinitatis et monachis ibidem Deo servientibus omnia que a beate memorie Herberto episcopo predecessore meo vel a rege Henrico sive a ceteris fidelibus eidem ecclesie collata sunt sed etiam ea que Ebrardus episcopus ante discessum suum ipsi ecclesie donavit et reddidit firma et inconcussa quieta et ab omni exactione libera ecclesie et monachis pro futura permaneant sepulture videlicet et oblationes ecclesie sancte Trinitatis et capelle sancte Marie et ecclesie sancti Leonardi et sancti Michaelis et sancti Aegidii et ecclesie sancti Nicholai et sancti Sepulchri cum terris ad eas pertinentibus et ecclesia sancti Nicholai de Iememuthe cum omnibus rebus que ad eam pertinent Hindolvestune Hinderingeham Hemmesbi Martham Cattune Neutone et quicquid Herbertus de Ros habuit in Plumestede Ameringehale Lauchenham Etune et socha de Norwico et que in eisdem villis ecclesie date sunt monachis et feria in Pentecosten ecclesie quoque de Linna et socha et homines et feria omnes saline de Gaiude preter illas in quibus plumba episcopi sunt et ad firmam pertinent manerii item ecclesia de Helmam et feria et vivarium cum [homin]ibus et terris et omnibus pertinentiis eiusdem ecclesie ecclesia de Sechesford et de Tornham et Gaiude et Mintlinge homines et terre et decime que ad e[asdem] ecclesias pertinent terra quoque que fuit Hagonis vetuli apud Mintlinge et terra que fuit Turstini diaconi apud Thornham quieta ab omni se[rvitia et] exactione Frainges cum pertin[entiis suis] manerium de Gnatingetune cum faldagiis suis et omnibus rebus et consuetudinibus que pertinent ad idem manerium sicut Herbertus episcopus vel alius ante eum unquam melius habuit et illi de Gnatingetune nullam faciant consuetudinem illis de Sechesford ecclesia sancti Petri de Hoxa cum omnibus pertinentiis suis in hominibus terris oblationibus decimis consuetudinibus et aliis omnibus rebus eidem iure pertinentibus sicut in cartis Henrici regis et Herberti episcopi continetur et quia terra Hervei filii Halani quam habet in Gykerinche de tenura eiusdem ecclesie esse dinoscitur concessi eis totum servitium eiusdem tam de terra de Horram quam de Gykerinche ut de monachis teneat [et eis] totum servitium faciat sicut Ebrardus episcopus concessit sexaginta acre quas eis Herbertus episcopus in Langam dederat terra que fuit Gaufridi marescal de Gnatingetune libera et quieta ab omnibus auxiliis et operationibus et exactionibus episcopalium ministrorum ecclesia de Blafeld et de Blicling [et te]rtia pars decimarum quam famuli episcopales solebant habere in eisdem villis et in Thornam et in H[oxa] et in Humbresfeld medietas pr[atorum] de Torph et medietas silve in omnibus rebus et profectibus et consuetudinibus excepta venatione et guarenna que silva per me[os et mon]achorum ministros custodiatur nec tamen inde aliquid vendatur vel donetur sine licentia episcopi [Concor]diam quoque quam Ebrardus episcopus inter [monachos et Io]hannem dapiferem composuit de terra que fuit Willelmi Halt[eyn] in Gnatingetune ut videlicet inconcussam liberam et quietam in per[petua] elemosina eam [monachi ten]erent firmam et indissolutam permanere precipio Preterea aditio bruiere in Gyldin[gheth] illam videlicet partem [quam] episcopi tenebant in suo dominio et dimidiam partem pratorum in Kunegesford quam episcopi tenebant in sua manu cum veteri terra que adiacet inter pratum et campum et quoddam sarth in Hoxa xvi acrarum quod voc[atur] Stuntelei et quandam grevam Lunne que est inter duos pontes erga forum