Charter Document - 02400117

Charter Document - 02400117


Charter Number: 02400117
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1154 - 1168
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus fidelibus Dei Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem et dilectionem Ad episcopalem spectat sollicitudinem ea que locis venerabilibus largitionibus potentiorum collata sunt defendere et ea auctoritate insignire ne ullis unquam presumptionibus avelli queant inde est quod venerabilibus fratribus nostris monachis de Longavilla presentis scripti attestatione confirmamus ecclesiam de Wichingham cum omnibus ad eam pertinentibus et decimam de dominio et ecclesiam de Westtona cum pertinentiis suis et decimam de dominio et capellam sancte Trinitatis de Norwico terram quoque de Reppes que reddit x millia allecium et ecclesiam de Stochebi cum pertinentiis suis et decimam de dominio et ecclesiam de Strattona cum omnibus pertinentiis suis sicut carta venerabilis viri Walteri Giff comitis testatur et sigilli nostri impositione corroboramus Testibus Gilleberto et Clemente monachis Toroldo capellano magistro Nicholao magistro Stangrino Alano capellano Radulfo capellano Rogero clerico episcopi