Charter Document - 02400109
Charter Number: | 02400109 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1161 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Sciant universi fideles Dei tam presentes quam posteri quod Ernaldus Lupellus spontanea ductus voluntate in manum meam mihi reddidit sochagium quod ei dederam tota vita sua tenendum scilicet terram Turchilli filii Ketelli in Humeresfeld et omnimodo quietum clamavit et penitus abdicavit Ego vero eandem terram ita in manu mea liberam et absolutam concessi et dedi Bartholomeo homini meo de Humeresfeld dandam uni ex fratribus suis vel uni ex heredibus suis cui voluerit tenendam libere et hereditarie de me et de meis in posterum successoribus episcopis in capite reddendo inde annuatim dimidiam marcam argenti et faciendo inde debitas consuetudines Hanc quoque donationem meam presenti scripto confirmo et sigillo meo corroboro Testibus Gaufrido dapifero Petro constabulario magistro Nicholao magistro Stangrino Radulfo capellano Rogero presbitero de Humresf Rogero clerico episcopi Herberto dispensatore Radulfo filio Saffridi Warino ostiario et Rogero filio eius Randulfo coquo et Gilleberto filio eius Waltero filio Wlmari Waltero filio Odonis Rogero filio Anchetil Eberardo Halthein Richero filio Philippi de Marsham