Charter Document - 02400108
Charter Number: | 02400108 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1161 - 1173 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Dei fidelibus Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem et dilectionem Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris fidelibus quod ego Willelmus Norwicensis episcopus concessi et presenti carta confirmavi Bartholomeo filio Roberti coci in perpetuam hereditatem omnes tenuras que fuerunt patris sui in ecclesiis et terris et omnibus aliis rebus sicut unquam pater eius melius et liberius tenuit et eodem servitio Preterea dedi et concessi ei unam acram terre que fuit Leve inter domum Ricardi filii Wlfketel et domum Udardi fabri reddendo duos denarios per annum pro omni servitio et consuetudine His testibus Willelmo archidiacono magistro Steingrim magistro Nicholao magistro Waltero de Calna Radulfo capellano magistro Reinero Roberto pincerna Herberto Fulchero dispensatoribus Waltero filio Wlmari Richero Rogero filio Varini