Charter Document - 02400098
Charter Number: | 02400098 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 - 1153 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis Willielmus Dei gratia Norwyc episcopus salutem Quanto in ecclesiastice dignitatis fastigio eminentiores sumus tanto attentius in nos omnium oculi respiciunt et eo magis inferorum necessitatibus subvenire piisque petitionibus pium prebere tenemus auditum Potissimum autem ubi petentis personam honestas et causam videtur justitia commendare Ea propter dilecti filii nostri Danielis abbatis de Hulmo longa parte inclinati ecclesiam de Horningga que quia in foribus ipsius monasterii sita est ipsi abbati et fratribus ibidem Deo servientibus et ad pauperum sustentationem et officinarum suarum Constitutionem in perpetuam elemosinam concedimus et hujus carta nostras munimine cum sigilli nostri impressione confirmamus sub interminatione anathematis prohibentes ne quis huic pio nostras concessionis beneficio impie obviare vel illud in irritum aliquando presumat revocare Sed quod causa Dei et pietatis intuitu actum est perpetua gaudeat firmitate salva tamen per omnia Norwyc episcopi et officialium suorum reverentia et canonica obedientia Hiis testibus Iohanne et Gilberto monachis magistro Nicholao Turoldo capellano Stephano presbitero Alexandro Rufo et aliis multis