Charter Document - 02400093
Charter Number: | 02400093 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1154 - 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem Universitati vestre volumus notum fieri quod sub nostra presentia Willelmus de Burgata refutavit querimoniam suam in manu nostra quam habuit in advocatione ecclesie de Melles et quicquid iuris in ea sibi credebat competere ecclesie sancti Petri de Eya et monachis in ea Deo servientibus absque omni retentione contulit et priorem Osbertum investivit ad opus eiusdem ecclesie et monachorum Nos autem assensum adhibuimus et eius consensum et factum auctoritate nostra in scripto confirmavimus Testibus Walkelino archidiacono Nicholao Waltero de Calna Toroldo Roberto capellanis nostris Willelmo abbate de Ulmo magistro Stangrino Hosberto nepote archidiaconi