Charter Document - 02400083
Charter Number: | 02400083 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1159 - 1174 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Willelmus Norwicensis episcopus salutem Universati vestre innotescat quod iuxta tenorem instrumenti Hugonis de Monte canesi quo concessit et confirmavit ecclesiam de Edwardestun ecclesie beate Marie de Colum cum omnibus pertinentiis eius consentiente Walchelino abbate et conventu Abendonie concessimus eidem ecclesie de Colum et monachis in ea deo ministrantibus eamdem ecclesiam de Eadwardestun cum omnibus pertinentiis ipsius et cum omnibus que predictus Hugo in prememorato instrumento suo eidem ecclesie de Colum concessit et confirmavit Ratam quoque habuimus conventionem eorum sicut in predicto Hugonis instrumento continetur expressa et eam huius nostre auctoritatis pagina et nostri sigilli inpressione confirmavimus salvo iure Norwici ecclesie et subiectione ac reverentia quam sepe dicta ecclesia de Eadwardestun eidem Norwici ut matri debet ecclesie Testibus Johanne Gilleberto monachis Rodberto Radulfo capellano Roberto Crasso