Charter Document - 02400082
Charter Number: | 02400082 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1146 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus universis in Christo dilectis salutem Querela inter Willelmum presbiterum de Couteshale et Hermannum clericum de Hobwis diu ventilata super capella de Hobwis sub nostra presentia nostra auctoritate inperpetuum hoc modo sepulta est Hermannus cappelle quamdiu voluerit ministrabit et universas decimationes et etiam quaslibet obventiones quas nomine predicte cappelle capere solebat accipiet et in quos voluerit usus rationabiles Convertet exceptis decimis de Wachecroft ille enim matri ecclesie de Couteshale reddentur Preterea universa corpora mortuorum ad matrem ecclesiam deferentur et ibi sepelientur Capella autem cimiterio caret Beneficia que corpora sequentur in duas partes equas dividentur unam quarum habebit ecclesia et alteram capella Capella vero singulis annis matri ecclesie x solidos persolvet Hanc itaque Compositionem scripto nostro et sigilli nostri appositione Corroboramus Hiis testibus Willelmo et R archidiaconis Iohanne et Gileberto monachis Willelmo de Hasting et Turver decanis Alano et Ricardo clericis Ada et Willelmo presbiteris