Charter Document - 02400080

Charter Document - 02400080


Charter Number: 02400080
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171 - 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis quod ego reddidi et concessi Willelmo Catto terram que fuit Grimbaldi de feodo de Marsham videlicet xxx acras quas pater eiusdem Willelmi Herebertus Cattus tenuit ei et heredibus suis tenendam de me et de meis in perpetuum successoribus ita bene et libere et per idem servitium sicut pater suus melius et liberius eam tenuit Volo igitur et precipio ut idem Willelmus et heredes sui teneant prefatam terram libere et quiete et hereditarie honorifice et pacifice per prenominatum servitium Testibus Willelmo et Staingrimo archidiaconis Gaufrido filio Petri dapifero magistro Nicholao Roberto Crasso Richerio de Marsham Roberto Grisio Iohanne clerico filio Roberti Osmundo Ricardo Daniel Stephano Ruffo Joscelino fratre Willelmi archidiaconi Roberto pincerna et Godefrido fratre suo