Charter Document - 02400079
Charter Number: | 02400079 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1150 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit futuris et presentibus Christi fidelibus quod ego Willelmus Dei gratia Norwicensis episcopus dedi Herberto Catto et Alde uxori eius nepti mee et heredibus suis totam terram que fuit Grimbaldi in Ripetunia cum omnibus liberis consuetudinibus ad eandem terram pertinentibus pro duobus solidis annuatim Eapropter volo et precipio ut teneat ipse et heredes sui post eum predictam terram pro prefato servitio bene et in pace libere et quiete et in pratis et in pascuis et turbariis Et ut hec donatio nostra firma et inconcussa permaneat sigilli nostri impositione eam confirmo Testibus Daniele abbate de Hulmo Helya priore Iohanne dapifero Petro de Melld Petro constabulario Ricardo de Ferreris Hernaldo Lupell Turoldo capellano Heremero presbitero Philippo de Martham Gwarino hostiario Roberto Wandelardo