Charter Document - 02400069

Charter Document - 02400069


Charter Number: 02400069
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s): Embedded Document
eCartae - Actes des évêques d'Évreux

Charter:

Universis sancte ecclesie filiis et fidelibus Ricardus Lundoniensis Rotrocus Ebroicensis Robertus Bathoniensis Willelmus Norwicensis Hilarius Cicestrensis Gisl[ebertus] Herefordensis Rob[ertus] Lincolniensis episcopi salutem Rerum gestarum memoria provide litteris committitur ne tractu temporis ea que semel recte terminata sunt iteratis refragati oribus perturbentur inde est quod universitati vestre presentis scripti attestatione notum facimus quod controversia temporibus nostris nata que inter venerabilem patrem nostrum Theobaldum Cantuariensis ecclesie archiepiscopum et Silvestrum abbatem monasterii sancti Augustini Cantuariensis super facienda sibi professione ab eodem abbate versabatur iuxta mandatum domini pape Adriani sub presentia nostra hoc modo terminata est Dederat enim ipsi abbati prenominatus papa in mandatis precipiendo quatenus infra xxx dies post susceptionem litterarum suarum omni appellatione et occasione remota eam eidem archiepiscopo faceret sicut aliquem abbatum illius monasterii alicui archiepiscoporum Cantuariensius fecisse constabat Sed quia abbas diffitebatur sibi constare predecessores suos hanc professionem fecisse licet hoc in regno publice innotuisset religiosi viri tactis sacrosanctis evangeliis iuravere se vidisse et audisse Hugonem eiusdem Silvestri decessorem memoratam professionem Willelmo pie recordationis Cantuariensi archiepiscopo more debito sine contradictione fecisse Ad hec etiam vidimus scedulas in quibus professiones multorum abbatum ipsius monasterii manifeste nobis scripte apparuerunt Facta itaque fide abbati et his qui aderant predecessorum suorum secutus vestigia professionem in hec verba fecit et crucis signo complevit atque munivit [] Ex his igitur intelleximus quod nulla de cetero inter ipsorum successores de facienda professione contradictio debeat instaurari

Markups

Names Markup:



Universis sancte ecclesie filiis et fidelibus Ricardus Lundoniensis Rotrocus Ebroicensis Robertus Bathoniensis Willelmus Norwicensis Hilarius Cicestrensis Gisl[ebertus] Herefordensis Rob[ertus] Lincolniensis episcopi salutem Rerum gestarum memoria provide litteris committitur ne tractu temporis ea que semel recte terminata sunt iteratis refragati oribus perturbentur inde est quod universitati vestre presentis scripti attestatione notum facimus quod controversia temporibus nostris nata que inter venerabilem patrem nostrum Theobaldum Cantuariensis ecclesie archiepiscopum et Silvestrum abbatem monasterii sancti Augustini Cantuariensis super facienda sibi professione ab eodem abbate versabatur iuxta mandatum domini pape Adriani sub presentia nostra hoc modo terminata est Dederat enim ipsi abbati prenominatus papa in mandatis precipiendo quatenus infra xxx dies post susceptionem litterarum suarum omni appellatione et occasione remota eam eidem archiepiscopo faceret sicut aliquem abbatum illius monasterii alicui archiepiscoporum Cantuariensius fecisse constabat Sed quia abbas diffitebatur sibi constare predecessores suos hanc professionem fecisse licet hoc in regno publice innotuisset religiosi viri tactis sacrosanctis evangeliis iuravere se vidisse et audisse Hugonem eiusdem Silvestri decessorem memoratam professionem Willelmo pie recordationis Cantuariensi archiepiscopo more debito sine contradictione fecisse Ad hec etiam vidimus scedulas in quibus professiones multorum abbatum ipsius monasterii manifeste nobis scripte apparuerunt Facta itaque fide abbati et his qui aderant predecessorum suorum secutus vestigia professionem in hec verba fecit et crucis signo complevit atque munivit []embed Ex his igitur intelleximus quod nulla de cetero inter ipsorum successores de facienda professione contradictio debeat instaurari