Charter Document - 02400063
| Charter Number: | 02400063 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1171 - 1174 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Willelmus Dei gratia Norwycensis episcopus salutem Omnium ecclesie pastorum sollicitudo est ad religionis et caritatis vota invitare et que pietatis intuitu facta sunt auctoritate episcopali confirmare Hinc est quod tuis iustis petitionibus dilecte in Domino filie Iohannes le Straunge adquiescentes concessum a te et omnibus in perpetuum successoribus tuis et traditum et confirmatum in perpetuam elemosinam Deo et ecclesie sancte Marie de Binham et monachis ibidem Deo et sancte Marie famulantibus in perpetuum totum feodum quod tibi in villa de Egesfeld iure hereditario competebat quod Radulfus de Hunstaneston habuit et filius eius Symon post eum et deinde frater ipsius Reginaldus le Brun pro salute anime tue et tuorum et domini regis Henrici iunioris et Alienor regine et filiorum suorum et omnium parentum suorum et pro salute Willelmi comitis de Harundel et Adelicie regine et filiorum ipsorum et parentum et pro salute uxoris tue et heredum tuorum et animabus patris tui et matris tue et omnium parentum tuorum liberum et quietum prorsus ab omni exactione et seculari servitio iure perpetuo erga te et heredes tuos et omnes homines in terris et bosco et homagiis et omnibus consuetudinibus et pertinentiis iure elemosinario presenti scripto confirmamus et sigillo nostro corroboramus predicte ecclesie sancte Marie de Binham et monachis ibidem Deo servientibus Auctoritatem igitur Dei et sancte ecclesie apponentes prohibemus prenotatas possessiones ullatenus perturbari vel monachos ecclesie de Binham super hiis fatigari Valete in Domino
