Charter Document - 02400052
| Charter Number: | 02400052 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1136 - 1145 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Evrardus Dei gratia Noruuicensis episcopus omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus salutem et benedictionem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse Deo et sancte Marie Eb et monachis abbatie Eboracensis cellam de Romburg cum ecclesia de Wisset et ecclesia de Spreteshal et ecclesia de Holton et ecclesia de Cove cum terris et decimis et silvis et omnibus beneficiis que ecclesia de Rumburg possidebat quando abbatie Ebor donata fuit Preterea concessi et hac carta mea confirmavi prefate abbatie ecclesiam de Banham et ecclesiam de Wilghebi cum decimis et omnibus ecclesiasticis bonis que prefata abbatia in dioecesi nostra possidebat antequam cella de Rumburg ei in elemosinam collata fuerat Hec autem omnia cum omnibus pertinentiis suis et omnia bona ecclesiastica que in dioecesi nostra prefatum monasterium devotione fidelium possidet confirmamus et presenti carta corroboramus monachorum omnino usibus et eorum sustentationi inperpetuum profutura salvo iure quod matrici ecclesie Norwicensi debetur Testibus Ingulfo priore Willelmo Turb Willelmo cantore Norwic Willelmo archidiacono Adam de Caln clerico et aliis
