Charter Document - 02400049
Charter Number: | 02400049 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1121 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
+ In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Sciant presentis et futuri temporis fideles quod Willelmus de Bachetuna In presentia mea et multorum aliorum hereditavit Rogerum de Valoniis avunculum suum de Bachetuna et de toto feodo quod tenebat de ecclesia Norwicensi et de me Ebrardo episcopo sicut idem Willelmus unquam melius tenuit Huius Willelmi petitione Ego Ebrardus episcopus concedo Rogero de Valoniis et heredibus eius Ut habeant totum idem feodum In perpetuam hereditatem et teneant illud de ecclesia Norwicensi et michi et successoribus meis faciant hominium et debitum servitium scilicet servitium xiii militum preter Mauricium qui tenet de me In capite de eodem feodo ita tamen quod de eodem feodo retineo In manu mea VIII milites quos Willelmus invadiavit michi pro quater viginti marcis argenti donec Rogerus solvat michi eandem pecuniam et ex tunc teneat eosdem milites per supradictum servitium Cum ceteris de eodem feodo Huius hereditationis quam fecit Willelmus et mee concessionis testes sunt ex parte mea Helias cellerarius Norwici Ciprianus monacus Willelmus Turbo Iohannes nepos episcopi Adam de Caln Turchillus capellanus episcopi magister Willelmus Willelmus filius Unfridi Walchelinus clericus Petrus de Calne Reinrus de Elmingheham et filius eius Walterus Radulfus de Wiburvilla Petrus filius Alani Warinus Grossus Simon de Nuiers Rogerus de Saxelingheham et filius eius Herbertus Ricardus filius Willelmi Alexander nepos episcopi Willelmus de Chelrie Rodbertus de Curc Trighier Willelmus de Nuiers Philippus de Baioers Ricardus nepos Adam de Caln Alestanus presbiter de Langham Eilwardus presbiter Henricus de Stabulo Rogerus hostiarius et Warinus filius eius Simon homo Beniamin Gaufridus venator Nigellus Thein Willelmus pistor ex parte Rogeri Robertus prior de Binham Paulus monacus Robertus dapifer Gislebertus capellanus Godefridus capellanus Walterus de Valoniis Fulcuius de Muntpinc Turoldus de Dallinge Mauricius de Haia et Rodbertus frater eius Radulfus filius Rodberti Gaufridus de Magnevill Mathius nepos Rogeri Petrus de Cleie et Simon filius eius Willelmus de Peleevill Eudo filius Walteri Radulfus de Ruiburc Rannulfus Faed Radulfus Faed Fulchelinus nepos Fulcui Robertus Caisnel Radulfus filius Turoldi