Charter Document - 02400048
Charter Number: | 02400048 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1141 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie fidelibus Ebrardus Dei gratia Norwycensis episcopus salutem Noverit universitas vestra nos concessisse et confirmasse ecclesie sancte Marie de Thefford et monachis Cluniacensibus ibidem Deo servientibus omnes donationes quas Rogerus Bigot dapifer domini regis Henrici et Willelmus Bigot filius eius et milites eius eis donaverunt quando predictam ecclesiam fundaverunt Nos autem predicte ecclesie et monachis concedimus ea omnia que donata sunt in episcopatu Norwicensi tempore nostro que propriis dignum duximus exprimendum vocabulis ex dono domini regis H ecclesiam de Gatestoph ex dono Hugonis Big dapiferi regis ecclesiam de Hanewrth cum terris et decimis et decimam de Rugton et de soka eiusdem ecclesiam de Metton et ecclesiam de Suhtsted ex dono Ranulfi filii Walteri ecclesiam de Wadeton et ecclesiam de Strafford ex dono Pagani filii Iohannis ecclesiam de Hocham ecclesiam de Sexlyngham et ecclesiam de Sudston ex dono Baldewini de Say et Wyemarc uxoris sue ecclesiam de Ditton ex dono Doet Asini et Anfredi de Vernon ecclesiam de Reydon ad ponendum ibi monachos Thefford et ad sustentationem eorum concessimus eis ecclesiam de Rissemere ecclesiam de Eston et ecclesiam de Sutherton ex dono Roberti de Essex et uxoris sue Gunnoris ecclesiam de minori Framelyngham et ecclesiam de Porynglond et ecclesiam de Brom et Acle Ista omnia predicte ecclesie et monachis cum terris et decimis et aliis pertinentiis predictarum ecclesiarum auctoritate episcopali concedimus et sigilli nostri testimonio confirmamus Hiis testibus Willelmo et Waukelino archidiaconis Norwicensibus magistro W Bartholomeo Turkillo capellano Wymero monacho Emaldo et Rogero decanis Thetford Iohanne scotario Derulfo diacono