Charter Document - 02400043
Charter Number: | 02400043 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1136 - 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
+ In nomine patris et filii et spiritus sancti amen notum sit omnibus tam presentis quam futuri temporis fidelibus quod Ego Ebrardus Dei gratia Norwicensis episcopus Dedi et concessi prece et concessione proborum hominum meorum huic Philippo ministro meo pro servitio suo et pro dimidio marco de gersuma In feudo et In perpetua hereditate IIII toftes infra Hevigham et Ripetunam et simul Cum illis IIII toftes lviii acras de terra lucrabili et boscum et prata atque pascua et omnia eidem terre iuste appendentia concessi etiam ei molendinum quod fecit In prato suo de quo stagnum ligatum est In bosco meo licentia et concessione mea hec omnia supradicta eidem Philippo hereditarie Dedi faciendo mihi per annum v solidos de servitio Preterea noscat dilectio vestra postea me concessisse et dedisse prenominato Philippo et heredibus suis terram meam de Stratuna quam Herbertus bone recordationis episcopus dedit Iordano cognato suo hoc autem feci prece et bona voluntate et concessione eiusdem Iordani per idem servitium quod Iordanus tenebat die qua Herbertus episcopus fuit vivus et mortuus videlicet per duos solidos per annum pro omnibus servitiis sicut carta Herberti et carta mea quas predictus Iordanus sua bona et spontanea voluntate liberavit Philippo testantur hec omnia supradicta volo et firmiter precipio Ut bene honorifice et In pace teneat per prenominatum servitium et Ut ista donatio rata permaneat impositione sigilli mei et nostre ecclesie sigilli confirmo sunt etiam testes ad hanc donationem corroborandam Willelmus prior et conventus ecclesie sancte trinitatis et Willelmus et alter Willelmus et Walkelinus et Rogerus archidiaconi et Adam et Walterus nepotes episcopi et Toraldus et Gaifridus capellani episcopi et Iohannes dapifer episcopi et Petrus stabularius et Symon de Nuers et Rogerus de Fleg et Gocelinus Grosus et Willelmus de Eccles et Herveus camerarius Adam dapifer Hugo de Blaf et Osmundus Ruffus et Rodbertus cocus et Randulfus cocus et Willelmus pistor