Charter Document - 02400040
Charter Number: | 02400040 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1136 - 1143 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Ebrardus Norwicensis episcopus conventui monachorum Norwicensis ecclesie salutem et paternam benedictionem Conquesta est frequenter apud me vestra humilitas quod ministri mei in vestris rebus et terris et maxime in illis que meis vel vicine sunt vel permixte iniusta exigunt et contra cartas apostolicorum episcoporum regum et principum quas habetis novas ingerunt consuetudines temerariisque vexationibus vos aggredientes vestra minuere et vestram non cessant concutere libertatem Quod quia sepius correpti ut asseritis non emendant iam non solum verbo sed etiam scripto arbitratus sum eorum occurrendum protervitati et vestre paci et libertati concurrendum Vestris igitur privilegiis et cartis diligenter inspectis priorumque studiis bono animo consentiens et cooperans concedo et confirmo quatinus omnia que a beate memorie Herberto episcopo predescessore meo vel a rege Henrico sive a ceteris fidelibus vobis collata sunt firma vobis et inconcussa quieta et ab omni exactione et coactione libera permaneant et vestris tantum usibus omnimodis deserviant sicut in cartis ecclesie nostre scriptum et venerabilis pape Pascalis apostolico privilegio confirmatum est Sepulture igitur et oblationes ecclesie sancte Trinitatis et capelle sancte Marie et ecclesie sancti Leonardi et sancti Michahelis et sancti Egidii omnino libere et quiete vestre sunt Ecclesias etiam sancti Nicholai et sancti Sepulcri cum terris ad eas pertinentibus dono et concedo sancte Trinitati et vobis quas a rege Stephano perquisivi et confirmari feci Medietas pratorum de Torp et medietas silve in omnibus rebus et profectibus et consuetudinibus excepta venatione et warenna vestra est que silva per meos ministros et vestros custodiatur in episcopales usus et vestros nec tamen inde aliquid vendatur vel donetur sine licentia episcopi similiter ecclesia sancti Nicholai de Gernemutha cum omnibus rebus que ad eam pertinent Hildolvestona Hindringeham Hemesbi Martham Cattona Neutona et quicquid Herbertus de Ros habuit in Plumestede Ambringehale Lakenham Ettuna et socha de Norwico et ecclesie que vobis in eisdem villis date sunt et feria in pentecosten ecclesiam quoque et socham et homines de Linna et feriam et omnes salinas de Gaiwda vobis confirmo preter illas in quibus plumba episcopi sunt et ad firmam pertinent manerii item ecclesiam de Elmham et feriam et vivarium cum hominibus et terris et omnibus pertinentiis eiusdem ecclesie ecclesias de Sechesforde et de Tomham et Gaiwde et Mintlinge homines et terras et decimas que ad easdem ecclesias pertinent terram quoque que fuit Hagonis vetuli apud Mintlinge et terram que fuit Turstini diaconi apud Tomham quietam ab omni alio servitio et exactione Frainges cum pertinentiis suis manerium de Gnatingetune cum faldagiis suis et omnibus rebus et consuetudibus que pertinent ad idem manerium sicut Herbertus episcopus vel alius ante eum umquam melius habuit et illi de Gnatingetune nullam faciant consuetudinem illis de Sechesforde Hec et omnia que vobis a predicto Herberto episcopo vel a rege Henrico sive a ceteris fidelibus collata sunt libera sunt ab omni exactione et coactione et eis contenta consuetudinibus que in vestris cartis descripte sunt nec presumat quisquam auxilia exigere ab hominibus vestris sive placitare super eos absque vestro consensu Si quis autem huic constitutioni sciens contraire temptaverit vestrasque possessiones vobis nolentibus aut inscientibus alii tradiderit excommunicatione apostolica perpetuo innodetur Cuncti autem nostre ecclesie iusta servantes et hic bonis operibus fecundentur et in futuro premiis celestibus glorientur Huius autem confirmationis testes sunt Willelmus archidiaconus Norwic Willelmus filius Hunfridi archidiaconus Turchillus capellanus Rogerus clericus Adam clericus Turoldus presbiter Iohannes filius Widonis dapifer Petrus filius Alani Petrus de Metling Arturus frater episcopi Ricardus de Colechirche et Willelmus et Ricardus filiieius Rogerus de Fleg Simon de Nodariis Willelmus filius Bernardi Goscelinus Grossus Hugo de Blafelt Serlo Warinus hostiarius Herveius camerarius