Charter Document - 02400035
Charter Number: | 02400035 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1121 - 1135 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
+ In nomine patris et filii et spiritus sancti notum sit omnibus tam presentibus quam futuris fidelibus quod Ego Ebrardus Norwicensis episcopus reddidi Rodberto coco totam terram que fuit patris sui In ecclesiis et omnibus aliis rebus ita quod de ipsis ecclesiis habeat advocationem et omnes alias Res habeat et teneat ita bene et honorifice sicut unquam melius tenuit pater suus et eodem servitio hec donatio et redditio facta est In presentia subscriptorum testium ita quod predictus Rodbertus predictas terras In feudo et hereditario iure de Norwicensi episcopo teneat Cuius rei testes sunt Ingulfus prior Cum toto conventu sancte trinitatis Ricardus archidiaconus Willelmus archidiaconus Rogerus archidiaconus magister Willelmus Turkillus Adam Willelmus filius Hunfredi Iohannes dapifer Petrus de Calna Rogerus filius Hunfredi Walterus constabularius Herveus de Noers et Simon filius eius Reinerus et filius eius Walterus Warinus Ricardus de Colechirche Petrus filius Alani Rogerus de Fleg et Willelmus filius Bernardi et Odbertus frater eius Radulfus filius Geroldi Beniamin Durandus de Berlingh Hugo Morellus Willelmus presbiter de Humresfeld Edmerus Safredus Goduinus de Elmham Rodbertus de Flichestun Asketillus filius Teoderici Rodbertus de Mendham Ricardus filius Willelmi Burcard presbiter de Hoxe Willelmus filius Bristmari Samson Rodbertus de Metles