Charter Document - 02400012
Charter Number: | 02400012 |
---|---|
Cartulary Title: | Norwich 1070-1214 Volume 6 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1101 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen Herbertus episcopus infirmitatis et impuritatis proprie conscius ante justum et clementem Judicem Deum mores et vitam expono meam et revelans juventutis mee ignorantias et scientie prevaricationes anxias cujus oculis omnia sunt nuda et aperta cujus sermo pertingens ad divisionem anime et spiritus omnium cordium contemplator Interiora ei inquam confiteor mala mea quia nulla fecit mihi nisi bona sua presumens de abundantia Dei mei miserationum qui poteram et debueram diffidere de multitudine mearum turpitudinum sed diffidere de Spiritu Sancto impium confidere vero Christianum et Catholicum In eo enim cognoscenti et penitenti anime omnia delicta remittuntur a quo totius ecclesie pulcritudo interior infunditur et fovetur Ut igitur sunt et me ipse Deus judicet sic peccata condemno mea et ante tribunal justitie et misericordie Christi confiteor remittenda Ago penitentiam sed Deus penitentie requirit fructus arbor arida succisione et igne digna quos dabit fructus immunda tua quibus mundabis fletibus Quid retribues Deo tuo pro omnibus que tribuit tibi O utinam salutaris tui calicem biberes et tui sanguinis effusione indulgentissimum creatorem tuum infirmitati tue reconciliares Hoc si posses deberes retribuere sed quia hoc non potes minime debes negligere Igitur pro redemptione vite mee meorumque omnium peccatorum absolutione apud Norwicum in honore et nomine sancte et individue Trinitatis ecclesiam primus edificavi quam capud et matrem ecclesiam omnium ecclesiarum de Northfolke et de Southfolke constitui et consecravi Preceptis igitur et concessionibus Willielmi regis et Henrici regis fratris sui et consilio Anselmi Cantuariensis archiepiscopi et omnium episcoporum et primatum totius regni Anglie in ecclesia eadem monachos ordinavi ea auctoritate ut ibi in eternum permaneant et a nullo successore meo inde eiciantur ante Deum et ante celestem Jherusalem hoc constituo hoc confirmo ut in ecclesie officio et obsequiis quos constitui permaneant et perseverent monachi quo modo constituerim nullis viribus eliminandi nullis consiliis mutandi nullis temporibus eiciendi periculose presumat nullus sui antecessoris mutare sententiam qui de domo Dei ante ipsum Deum expectet reddere rationem Absit ut ex tanta rei violatione alius incurrat anathema unde ex ejusdem constitutione alius colligitur in vita sempiterna Omnia igitur que hactenus et erant et dicebantur episcoporum deinceps et sint et dicantur ecclesie sancte Trinitatis tam in terris quam in hominibus tam in consuetudinibus quam in omnibus aliis redditibus omnia sint Dei et ecclesie sue usus et fructus nostri et successorum nostrorum De hiis rebus divido et ad alia opera ecclesie necessaria videlicet ad victum et ad vestimenta monachorum tribuo ea que subscribuntur Oblationes que fiunt in ecclesie omnino sunt monachorum et sepulture similiter Ferias quas donavit Willielmus rex in ebdomada Pentecostes fratribus concedo cum decimis maneriorum meorum [exceptis eis quas meis dederam capellanis] Lakenham cum omnibus rebus que ad eandem pertinent villam preter terram Osberti archidiaconi Ambrymghale similiter medietatem silva de Thorpe ita quod nulli monacho liceat quicquam inde vendere vel dare sine licentia episcopi sed custodiatur silva per ministros episcopi et ministros monachorum ad necessaria episcopi et monachorum suorum Venatio silva et warenne predictarum villarum sunt in custodia episcopi et defensione Hindringham quam modo habebam in dominio meo Landolmeston similiter Apud Norwicum molendinum terra et pratum quod antiquitus ad episcopatum pertinebat De pratis de Thorpp medietatem tam citra aquam quam ultra aquam Apud Helyngeyan mansionem que ibi est episcopi et mariscum et anguillas que ad idem pertinent Martham in Flegge quicquid inde in dominio meo erat Hemysbye et quicquid pertinet ad dominium ejusdem ville Ecclesiam sancti Nicholai de Jernemutha cum omnibus rebus que ad eandem ecclesiam pertinent Ecclesiam sancti Leonardi quam ego a primo fundamento in quodam colliculo silva de Thorpe edificavi Cattonam cum omnibus pertinentibus ad eandem villam Newtonam quam donavit Godefridus dapifer et uxor ejus Ingreda et filius eorum Radulphus acceptis inde ab eodem Radulpho decem libris pro confirmatione et perpetuitate hujusmodi donationis Quicquid Herbertus Ros habuit in Plumstede et Beccham Ecclesiam de Hoxon cum capella sancti Edmundi ejusdem ville ubi idem martyr interfectus est Ecclesiam de Lynne et omnes salinas meas de Gaywoode exceptis que ad firmam ejusdem manerii pertinebant ita quietas et absolutas ab omnibus consuetudinibus predicti manerii sicuti ego vel Arfastus vel Willielmus unquam melius habuimus in dominio nostro Molendinum meum quod in paludibus Gaywood edificare precepi concessi eis et ecclesiam de Helingham cum omnibus appendiciis suis Ecclesiam de Langham que fuit Alani et decimas ejus Hec autem predicta omnia donavi Deo et ecclesie ad victum et vestimenta monachorum et ad alia necessaria eorum ita firme quod mullus successorum meorum mutandi vel minuendi habeat potestatem sed in eternum reserventur usibus monachorum Et ne cui successorum meorum gravis videatur minoratio episcopalis dominii restitui illud hoc modo Apud Norwicum reparavi domum de viginti libris de dominio de Thorppe quod retinui in manu mea In Suffolchia de Elmham quam emi a Willielmo de Neverys de Eccles quam redemi a rege Henrico sexaginta libris manerium de Colkyrke Has donationes et ordinationes confirmaverunt Henricus rex et Matilda regina Signaverunt etiam subscripti Ego Henricus rex concessi confirmavi et cruce signavi + ego Matildis regina concessi confirmavi et cruce signavi + Ego Anselmus archiepiscopus Cantuariensis subscripsi + ego Geraldus Eboracensis archiepiscopus subscripsi + ego Gundulphus Roucestrensis episcopus subscripsi + ego Mauricius Londoniensis episcopus subscripsi + ego Robertus Lyncolniensis episcopus subscripsi + ego Sampson Wygrecestensis episcopus subscripsi + ego Iohannes Bathoniensis episcopus subscripsi + ego Osbernus Exoniensis episcopus subscripsi + ego Robertus Cestrensis episcopus subscripsi + ego Radulphus Cicestrensis episcopus subscripsi + ego Iohannes Tusculanu episcopus legatus pape subscripsi + ego Henricus comes de Warwyke subscripsi + ego Symon comes de Northampton subscripsi + ego Willelmus comes de Warenn subscripsi + ego Rogerus Bigotus subscripsi ego Eudo dapifer subscripsi + ego Hamo dapifer subscripsi + ego Robertus Malet subscripsi + ego Nigellus constabularius subscripsi + ego Alanus Flaaldi filius subscripsi + ego Willelmus Malet subscripsi + ego Willelmus pincerna subscripsi + ego Gilbertus abbas Westmonasterii subscripsi + ego Saerlo abbas Gloecestrie subscripsi + ego Henricus abbas de Bello subscripsi + ego Stephanus abbas Eboracensis subscripsi + ego Eldewynus abbas Ramis subscripsi + ego Ricardus abbas Sancti Albani subscripsi + ego Ricardus abbas de Ely subscripsi + ego Rogerus cancellarius subscripsi + ego Herbertus regis camerarius subscripsi + ego Everardus capellanus subscripsi + ego Rogerus capellanus subscripsi + Facta est hec donatio anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo primo mense Septembri ordinatione beati pape Gregorii apud Wyndeshoures regnante Domino nostro Jhesu Christo cui est consubstantialis et coeterna equalitas honor et gloria cum patre in unitate spiritus sancti Deus per omnia secula seculorum Amen