Charter Document - 02400011

Charter Document - 02400011


Charter Number: 02400011
Cartulary Title: Norwich 1070-1214 Volume 6
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1100 - 1101
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Infirmitatis et impuritatis proprie conscius ante justum et clementem Judicem Deum mores et vitam ex pomo meam ei revelans et confitens juventutis mee ignorantias et scientie prevaricationes anxias cujus oculis omnia sunt nuda et aperta et cujus sermo pertingens ad divisionem anime et spiritus omnium cordium contemplatur interiora ei inquam confiteor mala mea qui nulla fecit mihi nisi bona sua presumens de habundancia Dei mei miserationum qui poteram et debueram diffidere de multitudine mearum turpitudinum sed diffidere de Spiritu Sancto impium confidere vero Christianum et Catholicum In eo enim cognoscenti et penitenti anime omnia delicta remittuntur a quo totius ecclesie pulchritudo interior in funditur et fovetur ut igitur sunt et ut ipse Deus videt sic peccata condemno mea et ante tribunal justicie et misericordia Christi confiteor remittenda Ago penitentiam sed Deus penitentie requirit fructus Arbor arida succisione et igne digna quos dabis fructus immunda tua quibus mundabis fletibus Quid retribues Deo tuo pro omnibus que retribuit tibi O utinam salutaris tui calicem biberes et tui sanguinis effusione indulgentissimum Creatorem tuum infirmitati tue reconciliares hoc si posses deberes retribuere Sed quia hec non potes minime debes negligere igitur pro redemptione vite mee meorumque omnium peccatorum absolutione apud Norwicum in honore et nomine sancte et individue Trinitatis ecclesiam primus edificavi quam capud et matricem ecclesiam omnium ecclesiarum de Norfolke et de Suthfolke constitui et consecravi Preceptis igitur et concessionibus Willielmi regis et Henrici regis fratris sui et consilio Anselmi Cantuariensis archiepiscopi et omnium episcoporum et prima tum totius regni Anglie in ecclesia eadem monachos ordinavi ea auctoritate ut ibi in eternum permaneant et a nullo successore meo inde eiciantur Ante Deum et ante celestem Jerusalem hoc constituo hoc confirmo ut in ecclesie officio obsequiis quas constitui permaneant et per severent monachi quo modo constitui nullis viribus eliminandi nullis consiliis mutandi nullis temporibus eiciendi periculose presumat sui antecessoris mutare sententiam qui de domo Dei ante ipsum Deum expectat reddere rationem absit ut ex tante rei violatione alius incurrat anathema unde ex ejusdem constitutione alius colligitur in vita sempiterna Omnia igitur que hactenus et erant et dicebantur episcoporum deinceps et sint et dicantur ecclesie Sancte Trinitatis tam in terris quam in hominibus tam in consuetudinibus quam in omnibus aliis redditibus omnia sint Dei et ecclesie sue usus et fructus nostri et successorum nostrorum De hiis rebus divido et ad opera et ad alia ecclesie necessaria viz ad victum et ad vestimenta monachorum tribuo ea que subscribuntur oblationes que sunt in ecclesia omnino sint monachorum et sepulture similiter Ferias quas donavit Willielmus rex in ebdomada Pentecostes fratribus concedo cum decimis maneriorum meorum exceptis illis quas meis dederam capellanis Lakenham cum omnibus rebus que ad eandem pertinent villam preter terram Oseberny archidiaconi Ambringhale similiter medietatem silve de Thorpe ita quod nulli monacho liceat inde quicquam vendere vel dare sine licentia episcopi sed custodiatur silva per ministros Episcopi et ministros Monachorum ad necessaria Episcopi et Monachorum suorum Venacio silve et warenne predictarum villarum sint in custodia episcopi et defensione Hyndringham quo modo habebam in dominio meo Hyldolvestone similiter Apud Norwicum molendinum terram et pratum quod antiquitus ad Episcopatum pertinebat De pratis de Thorpe medietatem tam citra aquam quam ultra aquam Apud Hetingeiam mansionem que ibi est episcopi et mariscum et anguillas que ad idem pertinent Martham in Heg quicquid inde in dominio meo erat Hemesby et quicquid pertinet ad dominium ejusdem ville Ecclesiam sancti Nicholai de Jermemuta cum omnibus rebus que ad eandem ecclesiam pertinent Ecclesiam sancti Leonardi quam ego a primo fundamento in quodam colliculo silve de Thorpe edificavi Cattonam cum omnibus pertinentibus ad eandem villam Neutonam quam donavit Godefridus dapifer et uxor ejus Ingreda et filius eorum Radulfus acceptis inde ab eodem Radulpho decem libris pro confirmatione et perpetuitate hujusmodi donationis Quicquid Herbertus Ros habuit in Plumstede et Becham Ecclesiam de Hoxne cum capella sancti Edmundi ejusdem ville ubi idem martyr interfectus est Ecclesiam de Lynna et omnes salinas meas de Geywode exceptis que ad firmam ejusdem manerii pertinebant ita quietas et absolutas ab omnibus consuetudinibus predicti manerii sicuti ego uel Erfastus vel Willielmus unquam melius habuimus in dominio nostro Molendinum quoque novum quod in paludibus Geywode edificare precepi concessi eis Et ecclesiam de Helingham cum omnibus appendiciis suis Ecclesiam de Hangham que fuit Alani et decimas ejus Hec autem predicta omnia donavi Deo in ecclesia ad victum et ad vestitum monachorum et ad alia necessaria eorum ita firme quod nullus successorum meorum mutandi vel minuendi que faciendi sed in eternum conserventur usibus monachorum Et ne cui successorum meorum gravis videtur minoratio episcopalis dominium restitui illud hoc modo apud Norwicum reparavi domum de viginti libris de dominio de Thorpe quod retinui in manu mea In Suffolchia de Elmham quam emi a Willielmo de Neveris De Ecclis quam redemi a rege Henrico sexaginta libras Manerium de Colkyrke Has donationes et ordinationes confirmarunt et cruce signarunt Henricus rex et Matyldis regina Signarunt etiam Waldricus cancellarius Rogerus Bygotus Eudo dapifer Robertus Maletht Nigellus constabularius et Willielmus pyncerna